monumenta.ch > Augustinus > 11
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 4, X <<<     >>> XII

Caput XI SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Quodlibet igitur physicis rationibus et disputationibus adserant: modo sit Iuppiter corporei huius mundi animus, qui universam istam molem ex quattuor vel quot eis placet elementis constructam atque compactam implet et movet, modo inde suas partes sorori et fratribus cedat; modo sit aether, ut aerem Iunonem subterfusam desuper amplectatur, modo totum simul cum aere sit ipse caelum, terram vero tamquam coniugem eandemque matrem (quia hoc in divinis turpe non est) fecundis imbribus et seminibus fetet; modo autem (ne sit necesse per cuncta discurrere) deus unus, de quo multi a poeta nobilissimo dictum putant:
                               deum namque ire per omnes
Terrasque tractusque maris caelumque profundum;
ipse in aethere sit Iuppiter, ipse in aere Iuno, ipse in mari Neptunus, in inferioribus etiam maris ipse Salacia, in terra Pluto, in terra inferiore Proserpina, in focis domesticis Vesta, in fabrorum fornace Vulcanus, in sideribus sol et luna et stellae, in divinantibus Apollo, in merce Mercurius, in Iano initiator, in Termino terminator, Saturnus in tempore, Mars et Bellona in bellis, Liber in vineis, Ceres in frumentis, Diana in silvis, Minerva in ingeniis; ipse sit postremo etiam in illa turba quasi plebeiorum deorum; ipse praesit nomine Liberi virorum seminibus et nomine Liberae feminarum, ipse sit Dies pater, qui partum perducat ad diem; ipse sit dea Mena, quam praefecerunt menstruis feminarum, ipse Lucina, quae a parturientibus invocetur; ipse opem ferat nascentibus excipiendo eos sinu terrae et vocetur Opis, ipse in vagitu os aperiat et vocetur deus Vaticanus; ipse levet de terra et vocetur dea Levana, ipse cunas tueatur et vocetur < dea > Cunina; non sit alius, sed ipse in illis deabus, quae fata nascentibus canunt et vocantur Carmentes, praesit fortuitis voceturque Fortuna; in diva Rumina mammam parvulo inmulgeat, quia rumam dixerunt veteres mammam, in diva Potina potionem ministret, in diva Educa escam praebeat; de pavore infantum Paventia nuncupetur, de spe, quae venit, Venilia, de voluptate Volupia, de actu Agenoria; de stimulis, quibus ad nimium actum homo inpellitur, dea Stimula nominetur; Strenia dea sit strenuum faciendo, Numeria, quae numerare doceat, Camena, quae canere; ipse sit et deus Consus praebendo consilia et dea Sentia sententias inspirando; ipse dea Iuventas, quae post praetextam excipiat iuvenalis aetatis exordia, ipse sit et Fortuna barbata, quae adultos barba induat (quos honorare noluerunt, ut hoc qualecumque numen saltem masculum deum vel a barba Barbatum, sicut a nodis Nodutum, vel certe non Fortunam, sed quia barbas habet Fortunium nominarent); ipse in Iugatino deo coniuges iungat, et cum virgini uxori zona solvitur, ipse invocetur et dea Virginensis vocetur; ipse sit Mutunus vel Tutunus, qui est apud Graecos Priapus: si non pudet, haec omnia quae dixi et quaecumque non dixi (non enim omnia dicenda arbitratus sum), hi omnes dii deaeque sit unus Iuppiter, sive sint, ut quidam volunt, omnia ista partes eius sive virtutes eius, sicut eis videtur, quibus eum placet esse mundi animum, quae sententia velut magnorum multumque doctorum est.
2 Haec si ita sunt (quod quale sit, nondum interim quaero), quid perderent, si unum Deum colerent prudentiore compendio? Quid enim eius contemneretur, cum ipse coleretur? Si autem metuendum fuit, ne praetermissae sive neglectae partes eius irascerentur: non ergo, ut volunt, velut unius animantis haec tota vita est, quae omnes continet deos, quasi suas virtutes vel membra vel partes; sed suam quaeque pars habet vitam a ceteris separatam, si praeter alteram irasci altera potest, et alia placari, alia concitari.
3 Si autem dicitur omnes simul, id est totum ipsum Iovem, potuisse offendi, si partes eius non etiam singillatim minutatimque colerentur, stulte dicitur. Nulla quippe illarum praetermitteretur, cum ipse unus, qui haberet omnia, coleretur. Nam ut alia omittam, quae sunt innumerabilia, cum dicunt omnia sidera partes Iovis esse et omnia vivere atque rationales animas habere, et ideo sine controversia deos esse, non vident quam multos non colant, quam multis aedes non construant, aras non statuant, quas tamen paucissimis siderum statuendas esse putaverunt et singillatim sacrificandum.
4 Si igitur irascuntur, qui non singillatim coluntur, non metuunt paucis placatis toto caelo irato vivere? Si autem stellas omnes ideo colunt, quia in Iove sunt quem colunt, isto compendio possent in illo uno omnibus supplicare (sic enim nemo irasceretur, cum in illo uno nemo contemneretur) potius quam cultis quibusdam iusta irascendi causa illis, qui praetermissi essent, multo numerosioribus praeberetur, praesertim cum eis de superna sede fulgentibus turpi nuditate distentus praeponeretur Priapus.



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 4, X <<<     >>> XII
monumenta.ch > Augustinus > 11